Dimanche des Rameaux

« L’exigence de revoir et d’enrichir les formules du Missel Romain s’est fait sentir. Le premier pas d’une telle réforme a été l’œuvre de Notre Prédécesseur Pie XII, avec la réforme de la Vigile Pascale et du rite de la Semaine Sainte. C’est cette réforme qui a constitué le premier pas de l’adaptation du Missel romain à la mentalité contemporaine ».
Paul VI : Constitution apostolique Missale romanum (3 avril 1969).

Bénédiction des rameaux

Selon le rite millénaire de la Sainte Église
Dans la nouvelle liturgie (1951/1955)
Hosánna fílio David : benedíctus, qui venit in nómine Dómini. O Rex Israël : Hosánna in excélsis.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus, quem dilígere et amáre iustítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica : et qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus ; fac nos eódem resurgénte perveníre quo téndimus : Qui tecum.
Léctio libri Exodi. In diébus illis : Venérunt fílii Israël in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum et septuagínta palmæ : et castrametáti sunt iuxta aquas. Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai : quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti. Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et Aaron in solitúdine. Dixerúntque fílii Israël ad eos : Utinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte : cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame ? Dixit autem Dóminus ad Móysen : Ecce, ego pluam vobis panes de cælo : egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies : ut tentem eum, utrum ámbulet in lege mea an non. Die autem sexto parent quod ínferant : et sit duplum, quam collígere sciébant per síngulos dies. Dixerúntque Móyses et Aaron ad omnes fílios Israël : Véspere sciétis, quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti : et mane vidébitis glóriam Dómini.
V/. Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium, et dixérunt : Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum : * Et vénient Románi, et tollent nostrum locum et gentem.
V/. Unus autem ex illis, Cáiphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, prophetávit dicens : Expedit vobis, ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Ab illo ergo die cogitavérunt interfícere eum, dicéntes. Et vénient.
Vel aliud V/. Matth. 28, 39 et 41. In monte Olivéti orávit ad Patrem : Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. * Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma : fiat volúntas tua.
V/. Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem.
+ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
In illo témpore : Cum appropinquásset Iesus Ierosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti : tunc misit duos discípulos suos, dicens eis : Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea : sólvite et addúcite mihi : et si quis vobis áliquid dixerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem : Dícite fíliae Sion : Ecce, Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subiugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt, sicut præcépit illis Iesus. Et adduxérunt ásinam et pullum : et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére tecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via : álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via : turbæ autem, quæ præcedébant et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes : Hosánna fílio David : benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Auge fidem in te sperántium, Deus, et súpplicum preces cleménter exáudi : véniat super nos múltiplex misericórdia tua : bene + dicántur et hi pálmites palmárum seu olivárum : et sicut in figúra Ecclésiæ multiplicásti Noë egrediéntem de arca, et Móysen exeúntem de Ægýpto cum fíliis Israël : ita nos, portántes palmas et ramos olivárum, bonis áctibus occurrámus óbviam Christo : et per ipsum in gáudium introëámus ætérnum : Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
V/. Per omnia sǽcula sæculórum.
R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum Spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, Pater omnípotens æterne Deus : Qui gloriáris in consílio sanctórum tuórum. Tibi enim sérviunt creatúræ tuæ : qui a te solum auctórem et Deum cognóscunt, et omnis factúra tua te colláudat, et benedícunt te sancti tui. Quia illud magnum Unigéniti tui nomen coram régibus et potestátibus huius sǽculi líbera voce confiténtur. Cui assístunt Angeli et Archángeli, Throni et Dominatiónes : cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Pétimus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : ut hanc creatúram olívæ, quam ex ligni matéria prodíre iussísti, quamque colúmba rédiens ad arcam próprio pértulit ore, bene + dícere et sancti +ficáre dignéris : ut, quicúmque ex ea recéperint, accípiant sibi protectiónem ánimæ et córporis : fiátque, Dómine, nostræ salútis remédium tuæ grátiæ sacraméntum. Per Dóminum nostrum.
Orémus. Deus, qui dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas : qui pópulis, óbviam Iesu ramos portántibus, benedixísti : béne + dic étiam hos ramos palmæ et olívæ, quos tui fámuli ad honórem nóminis tui fidéliter suscípiunt ; ut, in quemcúmque locum introdúcti fúerint, tuam benedictiónem habitatóres loci illíus consequántur : et, omni adversitáte effugáta, déxtera tua prótegat, quos rédemit Iesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster : Qui tecum.
Orémus. Deus, qui miro dispositiónis órdine, ex rebus étiam insensibílibus, dispensatiónem nostræ salútis osténdere voluísti : da, quǽsumus ; ut devota tuórum corda fidélium salúbriter intéllegant, quid mýstice desígnet in facto, quod hódie, cælésti lúmine affláta, Redemptóri óbviam procédens, palmárum atque olivárum ramos vestígiis eius turba substrávit. Palmárum igitur rami de mortis príncipe triúmphos exspéctant ; súrculi vero olivárum spirituálem unctiónem advenísse quodámmodo clamant. Intelléxit enim iam tunc illa hóminum beáta multitúdo præfigurári : quia Redémptor noster, humánis cóndolens misériis, pro totíus mundi vita cum mortis príncipe esset pugnatúrus ac moriéndo triumphatúrus. Et ídeo tália óbsequens administrávit, quæ in illo ei triúmphos victóriæ et misericórdiæ pinguédinem declarárent. Quod nos quoque plena fide, et factum et significátum retinéntes, te, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum supplíciter exorámus : ut in ipso atque per ipsum, cuius nos membra fíeri voluísti, de mortis império victóriam reportántes, ipsíus gloriósæ resurrectiónis partícipes esse mereámur : Qui tecum.
Orémus. Deus, qui, per olívæ ramum, pacem terris colúmbam nuntiáre iussísti : præsta, quǽsumus ; ut hos olívæ ceterarúmque arbórum ramos cælésti bene .dictióne sanctífices : ut cuncto pópulo tuo profíciant ad salútem. Per Christum, Dóminum nostrum.
R/. Amen.
Orémus. Béne + dic, quǽsumus, Dómine, hos palmárum seu olivárum ramos : et præsta ; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérna die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo et opus misericórdiæ summópere diligéndo. Per Dóminum.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus, qui Fílium tuum Iesum Christum, Dóminum nostrum, pro salute nostra in hunc mundum misísti, ut se humiliáret ad nos et nos revocáret ad te : cui etiam, dum Ierúsalem veniret, ut adimpléret Scripturas, credentium populorum turba, fidelissima devotione, vestimenta sua cum ramis palmarum in via sternébant : præsta, quæsumus ; ut illi fídei viam præparémus, de qua, remoto lápide offensiónis et petra scándali, fróndeant apud te ópera nostra iustítiæ ramis : ut eius vestigia sequi mereámur : Qui tecum.
Hosánna fílio David : benedíctus, qui venit in nómine Dómini. O Rex Israël : Hosánna in excélsis.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Béne + dic, quǽsumus, Dómine, hos palmárum (seu olivárum ramos aut aliárum arbórum) : et præsta ; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérno die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo et opus misericórdiæ summópere diligéndo. Per Dóminum.

1 commentaire:

  1. Ou pour reprendre une expression récente du cardinal Kasper au sujet de l'exhortation apostolique du 19 mars sur la famille : « Ce sera la première étape d'une réforme qui fera tourner à l'Église une page après 1700 ans ».

    RépondreSupprimer