27 novembre

1505e anniversaire de la mort de Clovis Ier, 

notre premier roi

Afficher l'image d'origine

De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem aeternam dona eis Domine, et lux perpetua luceat eis.

V/ A porta inferi.
R/ Erue, Domine, animam ejus.

V/ Requiescat in pace. R/ Amen.

V/ Domine exaudi orationem meam.
R/ Et clamor ad Te veniat.

Oremus.

Deus, indulgentiárum Dómine : da ánimæ famuli tui regis Clodovei, cuius anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem. Per Dóminum... R/ Amen.



Afficher l'image d'origine
Requiescat in pace.

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire