30 janvier


28e anniversaire du trépas du roi 
Alphonse II

Prince Alphonse de Bourbon duc d'Anjou


Monseigneur le Prince Alphonse de Bourbon, duc d’Anjou et de Cadix, de jure Alphonse II de France (1936 -1989)

De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem aeternam dona eis Domine, et lux perpetua luceat eis.

V/ A porta inferi.
R/ Erue, Domine, animam ejus.

V/ Requiescat in pace. R/ Amen.

V/ Domine exaudi orationem meam.
R/ Et clamor ad Te veniat.

Oremus.

Deus, indulgentiarum Domine : da animae famuli tui Alphonsi regis, cujus anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem. Per Christum Dóminum nostrum. R/ Amen.

Afficher l'image d'origine



Afficher l'image d'origine

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire