Confrérie

Confrérie de prière

En ce 27 avril, à un mois de notre pèlerinage annuel,
la Confrérie Royale s'élargit,
de par le premier décès d'un de nos membres, prénommé Gérard.

Espérons et prions qu'il soit au moins en l'Eglise souffrante, 
voire plutôt en l'Eglise triomphante, afin d'obtenir du Ciel 
les grâces que nous implorons en cette Eglise militante.

La Confrérie Royale invite ses membres et amis à prier le psaume 129 en suffrage pour le repos de l'âme de son premier confrère à entrer dans son éternité.

De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem aeternam dona eis Domine, et lux perpetua luceat eis.

V/ A porta inferi.
R/ Erue, Domine, animam ejus.

V/ Requiescat in pace. R/ Amen.

V/ Domine exaudi orationem meam.
R/ Et clamor ad Te veniat.

Oremus.

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro anima fámuli tui Gerardi, quam hodie de hoc sǽculo migráre iussísti : ut non tradas eam in manus inimíci, neque obliviscáris in finem, sed iúbeas eam a sanctis Angelis súscipi, et ad pátriam paradísi perdúci ; ut quia in te sperávit et crédidit, non pœnas inférni sustíneat, sed gáudia ætérna possídeat. Per Christum Dóminum nostrum. R/ Amen.

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire