Samedi 10 juin

19h : Reprise de l'Angélus 

à la place du Regina Coeli



Angélus

V/ Angelus Domini nuntiavit Mariæ. R/ Et concepit de Spiritu Sancto.
1
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis, peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

V/ Ecce ancilla Domini. R/ Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave...

V/ Et Verbum caro factum est. R/ Et habitavit in nobis. Ave...

V/ Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R/ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Gratiam Tuam, quæsumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui Angelo nuntiante, Christi Filii Tui Incarnationem cognovimus, per Passionem Ejus et Crucem ad Resurrectionis gloriam perducamur. Per Eumdem Christum Dominum nostrum. R/ Amen.

V/ Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. R/ Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. (ter)

Angele Dei qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen.
Ange de Dieu, qui êtes mon gardien et à qui la bonté divine m’a confié, illuminez-moi, gardez-moi, dirigez-moi et gouvernez-moi. R/ Ainsi soit-il.

V/ Requiem æternam dona eis Domine. R/ Et lux perpetua luceat eis.
V/ Requiescant in pace. R/ Amen.

V/ Domine, salvum fac Regem. R/ Et exaudi nos in die qua invocaverimus Te. (ter)

V/ Domine exaudi orationem meam. R/ Et clamor meus ad Te perveniat. 
[Prêtre ou diacre] V/ Dominus vobiscum. R/ Et cum spiritu tuo.

Oremus. Quæsumus, omnipotens Deus, ut famulus Tuus Ludovicus Rex noster, qui Tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus est, vitiorum monstra devitare, hostes superare, et ad Te, Qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire. Per Christum Dominum nostrum. R/ Amen.


Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire