Maison de France

Décès du prince Michel de Bourbon-Parme

File:Blason fr Bourbon-Parme (petites armes).svg

S.A.R. le prince Michel de Bourbon-Parme, né en 1926, prince du sang et de Parme, fils de René de Bourbon-Parme, est décédé ce 7 juillet 2018. Frère cadet de feue la reine Anne de Roumanie (décédée en 2016), militaire ayant notamment lutté contre le communisme en Indochine, il était aussi homme d'affaires et coureur automobile. Il était père de six enfants, dont S.A.R. le prince Charles-Emmanuel. Il sera enterré ce 13 juillet en l'église Saint-Louis des Invalides.


> Biographie : ici.

De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem aeternam dona eis Domine, et lux perpetua luceat eis.
V/ A porta inferi.
R/ Erue, Domine, animam ejus.
V/ Requiescat in pace.

R/ Amen.
V/ Domine exaudi orationem meam.
R/ Et clamor ad Te veniat.
Oremus.
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro anima fámuli tui Michaelis, quam hodie de hoc sǽculo migráre iussísti : ut non tradas eam in manus inimíci, neque obliviscáris in finem, sed iúbeas eam a sanctis Angelis súscipi, et ad pátriam paradísi perdúci ; ut quia in te sperávit et crédidit, non pœnas inférni sustíneat, sed gáudia ætérna possídeat. Per Christum Dóminum nostrum. 
R/ Amen.

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire